Thomas Naogeorgus lectoribus
Dicta olim verum mixtim collegit Erasmus
Vnde ingens studiis prodiit utilitas.
Olim ea Conradus nidis communibus apte
Disposuit curis auxit et illa suis.
5
Vnde lucrum maius facies studiosa iuventus
Quod certo invenies condita quoque loco.
Scilicet ut prodest apte digesta supellex
Cum citius quicquid flagitat usus adest.
Sic habet in studiis cum facta argutaque dicta
10
In classes retines quaeque redacta suas.
Ergo Lycosthenei dignas persolvito grates
Cuius ita assidua rite iuvaris ope.